- CONSTABULARIUS
- CONSTABULARIUSMunstero, l. 2. c. 15. Conestablius, Sigeberto, App. ad A. C. 1165. Conestalus, Germanis Rheni accolis Constafolarius, Gallis Connestable, Italis Conestabile et Contostabile,etc. a Latino Comite stabuli, qui stabulo superiorm Imperatorum Praefectus, Amm. Marcellin. in Constantin. et Iulian. Sect. 3. appellatur Tribunus stabuli: Graecis inferioribus Κονςταῦλος, Κονοςταῦλος et Κοντοςταῦλος dicitur, a Conto, pro Comite, et Stalla, Saxon. stabulo. Mutatum autem nomen Tribuni stabuli in nomen Comius stabuli, mox ab aevo Constantini seiunctae dein dictiones coniungi coeptae videntur saeculô decimô. Rhegino enim, qui floruit A. C. 1010. Burchardum Comitem stabuli sui, inqait, quem corrutpe Constabulum appellamus, cum classe misit in Corsicam. Sed reperitur dici Constabuarius a Tertulliano, pro Curatore stabuli: et Constabulare apud Columellam, pro diversa ammalia eôdem stabulô fovere. Itali non solum Comitem stabuli dixêre de Praefecto stabulilmperatoris, sed etiam de Praefecto Equitum; mox de omni turmae equestris Praefecto, ipsoque tandem peditum Centurione, quos hodie Capitaneos appellamus: quod etiam apud Graecos inferiores, Gallos et Anglos obtinuit: Nisi quod Graeci exoticô vecabulô, de exoticarum tantummodo copiarum ductoribus usi sunt: Et inde ὁ μέγας Κονεςταύλος appellatus est, qui caereris omnibus Conestauhs, i. e. ductoribus auxliarium copiarum imperabat, Codinus, in Offic. Constant. Saxonibus Anglis summus hic officialis Herelochius dicebatur, sed auditâ voce transmarinâ ipsi quoque eundem Stallrium appellabant, Con pro Comite omissô. Anglo-Normannis dein recepta passim vox Constabularius: et sub Guilielmo primo Walterus Glocestrensis Angliae Constabularius designatus est: cuius quoque filium Milonem, Mathildis Imperatrix annô 6. regni Stephani, Comitem Herefordiae et Constabularium Angliae constituisse dicitur. Ei in paternum munus successêre filii Rogerus, Walrerus, Henricus, Guillelmus et Mahelus, quibus defunctis sine prole, Comitatus Herefordiae et Constabularia Angliae, nuptiis margaretae, sororis corum, quae obiit A. C. 1187. ad Humfredum de Bohun devoluta sunt. E qua familia numerantur decem Constabularii, Humfredi omnes dicti, praeter Iohannem unum, sub exitu Eduardi II. cuius filia Elianora haeres relicta Thomam de Woodestock, sextum filium Eduardi III. maritum suum, Angliae Constabularium salutavit. Hôc vero exstinctô, cessavithereditario dignitas transire, succeslêreque deinceps pro arbitrio Regis, alii ad terminum vitae; alii ad placitum, hôc ordine:Eduardus Plantageneta Dux Albemarlae 23. R. 2.Hen. Persie Comes Northumbriae, 1. H. 4.Ioh. Dux Bedford, fil. et frater Regum, 8. H. 4.Humfred. Strafford Dux Buckinghamens. 8. H. 6.Ioh. Dom. Beaumont, 25. H. 6.Ioh. Tiptoft Comes Wigorniensis ad placitum 1. Ed. 4.Ric. Widuill. Comes Rivers ad vitam, 7. Ed. 4.Antho. Widwill. Comes Rivers ad vitam Ed. 4Ioh. Tiptoft Comes Wigorniensis. 10. E. 4Georgius Plantageneta Dux Clarentiae, Ed. 4.Ric. Plantageneta Dux Glocestriae. Ed. 4.Henr. Stafford Buckinghamens.Tho. Stanley Dom. Stanley, 18. Nov. 1. H. 7.Edovardus Stafford Dux Buckinghamens. 1. H. 7.quô securi sublatô annô 13. regni Henrici VII. apud Anglos deinceps diuturnus Constabularius non est constitutus. Fuit munus Constabularii arduum et amplissimum, nec bellô solum sed etiam pace: Populo autem grave aliquando, ideoque statutô annô 13. Richardi II. coercitum, ubi eius iurisdictio sic enarratur: Ad Constabularium pertinet de contractibus cognoscere, facta armorum tangentibus, et de bello extra regnum, etiam de rebus ad arma seu bellum pertinentibus intra Regnum, quae nec terminari, nec discuti possunt, per Communem legem, etc. Subiungitur etiam coercitionis formula, si vel Constabularius vel Marescallus aliquid in contrarium attentaverit. Rem latius exhibet diploma huius muneris annô 7. Eduardi I. V. concessi, quod vide apud Spelmann. Glossar. Archaeol. ubi et de Constabulariis minoris notae, Castelli, Hundredi, Villae, Scaccarii, etc. De Galliae Constabulario vide in voce Conestabilis. Hîc saltem Catalogum eorum subrexam, ex Morerio, Diction. Hist.Connestabiles Galliae.Ebroinus et Rocco, sub Theodorico Rege Merensium. Geillo, sub Carolo M. Guilielmus, sub Ludov. Pio. Lendegisilus, sub Guntrano, Rege Aurelianensi. Albericus Montmorantius, sub henrico I. A. C. 1060. Baldericus, A. C. 1067. Gualterus, A. C. 1069. Adelmus sub Philippo I. Adamus A. C. 1079. Theobaldus Mommorantius, A. C. 1083. Walo, mortuus A. C. 1097. in obsidone Antiochiae. Matthaeus. Gasto, sub Philippo I. Hugo de Chaumont, ab A. C 1110. usque ad A. C. 1138. Matthaeus I. Mommorantius, usque ad A. C. 1166. Simon de Neruffle. Rodolfus Comes Claromont. Guilielmus Drocensis sub Philippo Aug. A. C. 1192. Druis de Mello, ab A. C. 1204. usque ad A. C. 1218. Matthaeus II. Mommorantius, hic dignitatem in fastigium evexit, Obiit A. C. 1230. Almericus III. Comes Montis fortis, usque ad A. C. 1241. Guichardus Bellovacensis, sub Ludovico IX. ut et Aegidius le Brun, et, Imbertrus Belliiocensis. Rodolfus Claromontanus occisus in proelio Curtracensi A. C. 1302. Ludovicus de Bellcioco. Scaevola Castellionaeus, quinque Regibus serviit, mortuus A. C. 1392. Rodolfus Comes Eusius. Rodolfus II. filius eius, sub Ioh. Rege capite plexus A. C. 1351. Carolus de la Cerda: occisus A. C. 1353. Scaevola Briennensis, occisus in proelio Pictav. A. C. 1356.Iacobus Borbonius, occisus in pugna de Brignais, A. C. 1362. Robertrus Fiennensis. Bertrandus Guesclinus , ab A. C. 1368. usque ad A. C. 1380. Olivier Clissonus, obiit A. C. 1397. Phil. Artesius, A. C. 1402. Carolus Albretanus, occisus in proelio Azincourtio, A. C. 1415. Valeran Luxemburgicus ei ippositus. Beruardus Comes Armeniacus occisus a seditiosis A. C. 1418. Carolus II. Lotharingiae Dux. Ioh. Bouccanus, in proelio ad Vernoilum peremptus A. C. 1424. Arturus Brito, usque ad A. C. 1458. Ludovicus Lucemburgicus, A. C. 1465. capite plexus A. C. 1475. Iohannes II. Borbonius Dux usque ad A. C. 1488. post quem vacaure dignitare ann. 24. Carolus II. Borbonius, a Francisco I. hôc munere exornatus est A. C. 1515. Annas Montmorantius, occisus in proelio San-Dionysiano, A. C. 1567. post quem 27. ann. vacavit haec dignitas. Henricus Montmorantius fil. prioris sub Henrico IV. Connestabilis esse coepit; A. C. 1593. Obiit A. C. 1614. Post septem a morte eius annos Carolus Albretanus, Dux Luinaeus a Ludov. XIII. A. C. 1621. Connestabilis factus, obiit eôdem annô. Successit Franciscus Deguierius Dux, qui obiit A. C. 1622. post quem a Rege dignitas abolita est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.